Hebrews 6
vul@Hebrews:6:1 @ quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
vul@Hebrews:6:2 @ baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
vul@Hebrews:6:3 @ et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
vul@Hebrews:6:4 @ inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
vul@Hebrews:6:5 @ gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi
vul@Hebrews:6:6 @ et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
vul@Hebrews:6:7 @ terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
vul@Hebrews:6:8 @ proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem
vul@Hebrews:6:9 @ confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur
vul@Hebrews:6:10 @ non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis
vul@Hebrews:6:11 @ cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem
vul@Hebrews:6:12 @ ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones
vul@Hebrews:6:13 @ Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
vul@Hebrews:6:14 @ dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te
vul@Hebrews:6:15 @ et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
vul@Hebrews:6:16 @ homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum
vul@Hebrews:6:17 @ in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
vul@Hebrews:6:18 @ ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem
vul@Hebrews:6:19 @ quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis
vul@Hebrews:6:20 @ ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum