Numbers 14




vul@Numbers:14:1 @ igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa

vul@Numbers:14:2 @ et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes

vul@Numbers:14:3 @ utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum

vul@Numbers:14:4 @ dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum

vul@Numbers:14:5 @ quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel

vul@Numbers:14:6 @ at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua

vul@Numbers:14:7 @ et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est

vul@Numbers:14:8 @ si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem

vul@Numbers:14:9 @ nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere

vul@Numbers:14:10 @ cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel

vul@Numbers:14:11 @ et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis

vul@Numbers:14:12 @ feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est

vul@Numbers:14:13 @ et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum

vul@Numbers:14:14 @ et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem

vul@Numbers:14:15 @ quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant

vul@Numbers:14:16 @ non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine

vul@Numbers:14:17 @ magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens

vul@Numbers:14:18 @ Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem

vul@Numbers:14:19 @ dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum

vul@Numbers:14:20 @ dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum

vul@Numbers:14:21 @ vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra

vul@Numbers:14:22 @ attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae

vul@Numbers:14:23 @ non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam

vul@Numbers:14:24 @ servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam

vul@Numbers:14:25 @ quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri

vul@Numbers:14:26 @ locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

vul@Numbers:14:27 @ usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi

vul@Numbers:14:28 @ dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis

vul@Numbers:14:29 @ in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me

vul@Numbers:14:30 @ non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun

vul@Numbers:14:31 @ parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit

vul@Numbers:14:32 @ vestra cadavera iacebunt in solitudine

vul@Numbers:14:33 @ filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto

vul@Numbers:14:34 @ iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam

vul@Numbers:14:35 @ quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur

vul@Numbers:14:36 @ igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala

vul@Numbers:14:37 @ mortui sunt atque percussi in conspectu Domini

vul@Numbers:14:38 @ Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram

vul@Numbers:14:39 @ locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis

vul@Numbers:14:40 @ et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus

vul@Numbers:14:41 @ quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum

vul@Numbers:14:42 @ nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris

vul@Numbers:14:43 @ Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum

vul@Numbers:14:44 @ at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris

vul@Numbers:14:45 @ descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma


Seeker Overlay: Off On

[BookofNumbers] [Numbers:13] [Numbers:14] [Numbers:15] [Discuss] Tag 14 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: