Numbers 22
vul@Numbers:22:1 @ profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est
vul@Numbers:22:2 @ videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo
vul@Numbers:22:3 @ et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent
vul@Numbers:22:4 @ dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab
vul@Numbers:22:5 @ misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me
vul@Numbers:22:6 @ veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris
vul@Numbers:22:7 @ perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac
vul@Numbers:22:8 @ ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum
vul@Numbers:22:9 @ quid sibi volunt homines isti apud te
vul@Numbers:22:10 @ respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me
vul@Numbers:22:11 @ dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum
vul@Numbers:22:12 @ dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est
vul@Numbers:22:13 @ qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum
vul@Numbers:22:14 @ reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum
vul@Numbers:22:15 @ rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit
vul@Numbers:22:16 @ qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me
vul@Numbers:22:17 @ paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti
vul@Numbers:22:18 @ respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar
vul@Numbers:22:19 @ obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus
vul@Numbers:22:20 @ venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias
vul@Numbers:22:21 @ surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis
vul@Numbers:22:22 @ et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum
vul@Numbers:22:23 @ cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere
vul@Numbers:22:24 @ stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur
vul@Numbers:22:25 @ quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat
vul@Numbers:22:26 @ et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit
vul@Numbers:22:27 @ cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera
vul@Numbers:22:28 @ aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio
vul@Numbers:22:29 @ respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem
vul@Numbers:22:30 @ dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam
vul@Numbers:22:31 @ protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram
vul@Numbers:22:32 @ cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria
vul@Numbers:22:33 @ et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret
vul@Numbers:22:34 @ dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar
vul@Numbers:22:35 @ ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus
vul@Numbers:22:36 @ quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon
vul@Numbers:22:37 @ dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo
vul@Numbers:22:38 @ cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo
vul@Numbers:22:39 @ perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat
vul@Numbers:22:40 @ cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera
vul@Numbers:22:41 @ mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi