1Chronicles:15:1-16



Seeker Overlay ON

* fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum * tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum * congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei * necnon et filios Aaron et Levitas * de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti * de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti * de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta * de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti * de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta * de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim * vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab * et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est * ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus * sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel * et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus * dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae

Seeker Overlay: Off On

[Bookof1Chronicles] [1Chronicles:14] [1Chronicles:15] [1Chronicles:16] [Discuss] Tag 1Chronicles:15:1-16 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: