1Corinthians:1:18-2



Seeker Overlay ON

* verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est * scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo * ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi * nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes * quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt * nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam * ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam * quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus * videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles * sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia * et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret * ut non glorietur omnis caro in conspectu eius * ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio * ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur * nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt * et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari * et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt * et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus * sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto * haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt * neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere * neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia * neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt * neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore * haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt * itaque qui se existimat stare videat ne cadat * temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere * propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura * ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico * calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est * quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur * videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris * quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid * sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum * non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum * an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt * omnia licent sed non omnia aedificant * nemo quod suum est quaerat sed quod alterius * omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam * Domini est terra et plenitudo eius * si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam * si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam * conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia * si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago * sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite * sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei * sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant * imitatores mei estote sicut et ego Christi * laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis * volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus * omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum * omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur * nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum * vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est * non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro * etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum * ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos * verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino * nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo * vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum * nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi * mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt * si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei * hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis * primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo * nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis * convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare * unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est * numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo * ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem * et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem * similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem * quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat * itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini * probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat * qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus * ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi * quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur * dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur * itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate * si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam * de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres * scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes * ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto * divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus * et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus * et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus * unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem * alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum * alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu * alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum * haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult * sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus * etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus * nam et corpus non est unum membrum sed multa * si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore * et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore * si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus * nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit * quod si essent omnia unum membrum ubi corpus * nunc autem multa quidem membra unum autem corpus * non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii * sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt * et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent * honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem * ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra * et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra * vos autem estis corpus Christi et membra de membro * et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum * numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores * numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur * aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro * si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens * et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum * et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest * caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur * non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum * non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati * omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet * caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur * ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus * cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est * cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli * videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum * nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas * sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis * qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria * nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes * qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat * volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat * nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina * tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur * etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum * ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes * tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est * si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus * sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis * et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur * nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est * quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente * ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit * nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur * gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor * sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua * fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote * in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus * itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus * si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis * si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus * occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est * quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant * sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur * si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo * prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent * quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat * potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur * et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt * non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum * mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit * si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia * an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit * si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata * si quis autem ignorat ignorabitur * itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere * omnia autem honeste et secundum ordinem fiant * notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis * per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis * tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas * et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas * et quia visus est Cephae et post haec undecim * deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt * deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus * novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi * ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei * gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum * sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis * si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est * si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit * si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra * invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt * nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit * quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris * ergo et qui dormierunt in Christo perierunt * si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus * nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium * quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum * et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur * unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius * deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem * oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius * novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat * omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia * cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus * alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis * ut quid et nos periclitamur omni hora * cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro * si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur * nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala * evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor * sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt * insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur * et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum * Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus * non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium * et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium * alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate * sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione * seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute * seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est * factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem * sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale * primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis * qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes * igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis * hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit * ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur * in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur * oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem * cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria * ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus * stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex * Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum * itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino * de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite * per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant * cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem * quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt * veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo * apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero * nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit * permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten * ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi * si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego * ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus * de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit * vigilate state in fide viriliter agite et confortamini * omnia vestra in caritate fiant * obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos * ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti * gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt * refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt * salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia * salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto * salutatio mea manu Pauli * si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha * gratia Domini Iesu vobiscum

Seeker Overlay: Off On

[Bookof1Corinthians] [1Corinthians] [1Corinthians:1] [1Corinthians:2] [Discuss] Tag 1Corinthians:1:18-2 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: