1Kings:8:22-61




vul@1Kings:8:22 @ stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israhel et expandit manus suas in caelum

vul@1Kings:8:23 @ et ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo

vul@1Kings:8:24 @ qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei ore locutus es et manibus perfecisti ut et haec dies probat

vul@1Kings:8:25 @ nunc igitur Domine Deus Israhel conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo

vul@1Kings:8:26 @ et nunc Deus Israhel firmentur verba tua quae locutus es servo tuo David patri meo

vul@1Kings:8:27 @ ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt quanto magis domus haec quam aedificavi

vul@1Kings:8:28 @ sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius Domine Deus meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie

vul@1Kings:8:29 @ ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias orationem qua orat te servus tuus in loco isto

vul@1Kings:8:30 @ ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israhel quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco habitaculi tui in caelo et cum exaudieris propitius eris

vul@1Kings:8:31 @ si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod iuramentum quo teneatur adstrictus et venerit propter iuramentum coram altari tuo in domum tuam

vul@1Kings:8:32 @ tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput eius iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam

vul@1Kings:8:33 @ si fugerit populus tuus Israhel inimicos suos quia peccaturus est tibi et agentes paenitentiam et confitentes nomini tuo venerint et oraverint et deprecati te fuerint in domo hac

vul@1Kings:8:34 @ exaudi in caelo et dimitte peccatum populi tui Israhel et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum

vul@1Kings:8:35 @ si clausum fuerit caelum et non pluerit propter peccata eorum et orantes in loco isto paenitentiam egerint nomini tuo et a peccatis suis conversi fuerint propter adflictionem suam

vul@1Kings:8:36 @ exaudi eos in caelo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israhel et ostende eis viam bonam per quam ambulent et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem

vul@1Kings:8:37 @ fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut corruptus aer aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et inimicus eius portas obsidens omnis plaga universa infirmitas

vul@1Kings:8:38 @ cuncta devotatio et inprecatio quae acciderit omni homini de populo tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac

vul@1Kings:8:39 @ tu audies in caelo in loco habitationis tuae et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor eius quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum

vul@1Kings:8:40 @ ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris

vul@1Kings:8:41 @ insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israhel cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum audietur enim nomen tuum magnum et manus tua fortis et brachium tuum

vul@1Kings:8:42 @ extentum ubique cum venerit ergo et oraverit in loco hoc

vul@1Kings:8:43 @ tu exaudies in caelo in firmamento habitaculi tui et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israhel et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi

vul@1Kings:8:44 @ si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam quocumque miseris eos orabunt te contra viam civitatis quam elegisti et contra domum quam aedificavi nomini tuo

vul@1Kings:8:45 @ et exaudies in caelo orationem eorum et preces eorum et facies iudicium eorum

vul@1Kings:8:46 @ quod si peccaverint tibi non est enim homo qui non peccet et iratus tradideris eos inimicis suis et capti ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope

vul@1Kings:8:47 @ et egerint paenitentiam in corde suo in loco captivitatis et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes peccavimus inique egimus impie gessimus

vul@1Kings:8:48 @ et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt et oraverint te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et civitatis quam elegisti et templi quod aedificavi nomini tuo

vul@1Kings:8:49 @ exaudies in caelo in firmamento solii tui orationem eorum et preces et facies iudicium eorum

vul@1Kings:8:50 @ et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint ut misereantur eis

vul@1Kings:8:51 @ populus enim tuus est et hereditas tua quos eduxisti de terra Aegypti de medio fornacis ferreae

vul@1Kings:8:52 @ ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israhel et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te

vul@1Kings:8:53 @ tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terrae sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Aegypto Domine Deus

vul@1Kings:8:54 @ factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris Domini utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad caelum

vul@1Kings:8:55 @ stetit ergo et benedixit omni ecclesiae Israhel voce magna dicens

vul@1Kings:8:56 @ benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israhel iuxta omnia quae locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Mosen servum suum

vul@1Kings:8:57 @ sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinquens nos neque proiciens

vul@1Kings:8:58 @ sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis eius et custodiamus mandata eius et caerimonias et iudicia quaecumque mandavit patribus nostris

vul@1Kings:8:59 @ et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israhel per singulos dies

vul@1Kings:8:60 @ et sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus et non est ultra absque eo

vul@1Kings:8:61 @ sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut ambulemus in decretis eius et custodiamus mandata eius sicut et hodie


Seeker Overlay: Off On

[Bookof1Kings] [1Kings:7] [1Kings:8] [1Kings:9] [Discuss] Tag 1Kings:8:22-61 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: