1Peter:3:8-22



Seeker Overlay ON

* in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles * non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis * qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum * declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam * quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala * et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis * sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini * Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe * sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem * melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes * quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu * in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit * qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam * quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi * qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus

Seeker Overlay: Off On

[Bookof1Peter] [1Peter:2] [1Peter:3] [1Peter:4] [Discuss] Tag 1Peter:3:8-22 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: