1Peter:4:12-19



Seeker Overlay ON

* carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat * sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes * si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit * nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor * si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine * quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio * et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit * itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis

Seeker Overlay: Off On

[Bookof1Peter] [1Peter:3] [1Peter:4] [1Peter:5] [Discuss] Tag 1Peter:4:12-19 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: