1Samuel:16:14-23



Seeker Overlay ON

* spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino * dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te * iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras * et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me * et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo * misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis * tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul * et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger * misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis * igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus

Seeker Overlay: Off On

[Bookof1Samuel] [1Samuel:15] [1Samuel:16] [1Samuel:17] [Discuss] Tag 1Samuel:16:14-23 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: