1Samuel:6:1-7



Seeker Overlay ON

* fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus * et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum qui dixerunt * si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis * qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei responderuntque illi * iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israhel gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra * quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt * nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro et recludite vitulos earum domi

Seeker Overlay: Off On

[Bookof1Samuel] [1Samuel:5] [1Samuel:6] [1Samuel:7] [Discuss] Tag 1Samuel:6:1-7 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: