1Thessalonians:2:1-16



Seeker Overlay ON

* nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit * sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine * exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo * sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra * neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est * nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis * cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos * ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis * memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei * vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus * sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos * deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam * ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis * vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis * qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur * prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem

Seeker Overlay: Off On

[Bookof1Thessalonians] [1Thessalonians:1] [1Thessalonians:2] [1Thessalonians:3] [Discuss] Tag 1Thessalonians:2:1-16 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: