2Corinthians:5:11-6



Seeker Overlay ON

* scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse * non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde * sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis * caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt * et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit * itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus * si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova * omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis * quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis * pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo * eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

Seeker Overlay: Off On

[Bookof2Corinthians] [2Corinthians:4] [2Corinthians:5] [2Corinthians:6] [Discuss] Tag 2Corinthians:5:11-6 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: