2Corinthians:6:3-13



Seeker Overlay ON

* nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium * sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis * in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis * in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta * in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris * per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti * quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati * quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes * os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est * non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris * eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos

Seeker Overlay: Off On

[Bookof2Corinthians] [2Corinthians:5] [2Corinthians:6] [2Corinthians:7] [Discuss] Tag 2Corinthians:6:3-13 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: