2Corinthians:8:16-9



Seeker Overlay ON

* gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi * quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos * misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias * non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram * devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis * providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus * misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos * sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi * ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum

Seeker Overlay: Off On

[Bookof2Corinthians] [2Corinthians:7] [2Corinthians:8] [2Corinthians:9] [Discuss] Tag 2Corinthians:8:16-9 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: