2Peter:2



Seeker Overlay ON

* fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem * et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur * et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat * si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari * et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens * et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens * et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit * aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant * novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare * magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes * ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium * hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt * percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum * oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii * derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit * correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam * hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur * superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur * libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est * si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus * melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato * contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti

Seeker Overlay: Off On

[Bookof2Peter] [2Peter:1] [2Peter:2] [2Peter:3] [Discuss] Tag 2Peter:2 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: