2Peter:3



Seeker Overlay ON

* hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem * ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris * hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes * dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae * latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo * per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit * caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum * unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus * non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti * adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur * cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus * expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent * novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat * propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace * et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis * sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem * vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate

Seeker Overlay: Off On

[Bookof2Peter] [2Peter:2] [2Peter:3] [2Peter:4] [Discuss] Tag 2Peter:3 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: