2Samuel:3:6-21



Seeker Overlay ON

* cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul * fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner * quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie * haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo * ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israhel et super Iudam a Dan usque Bersabee * et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum * misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israhel * qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me * misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim * misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais * sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est * sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos * nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius * locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo Beniamin * venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium * et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace

Seeker Overlay: Off On

[Bookof2Samuel] [2Samuel:2] [2Samuel:3] [2Samuel:4] [Discuss] Tag 2Samuel:3:6-21 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: