2Samuel:7:18-29



Seeker Overlay ON

* ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me hucusque * sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus * quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus * propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec ita ut notum faceres servo tuo * idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quae audivimus auribus nostris * quae est autem ut populus tuus Israhel gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto gentem et deum eius * et firmasti tibi populum tuum Israhel in populum sempiternum et tu Domine factus es eis in Deum * nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut locutus es * et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israhel et domus servi tui David erit stabilita coram Domino * quia tu Domine exercituum Deus Israhel revelasti aurem servi tui dicens domum aedificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac * nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona haec * incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum

Seeker Overlay: Off On

[Bookof2Samuel] [2Samuel:6] [2Samuel:7] [2Samuel:8] [Discuss] Tag 2Samuel:7:18-29 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: