2Thessalonians:2:1-12



Seeker Overlay ON

* rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum * ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini * ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis * qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus * non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis * et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore * nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat * et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui * eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus * et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent * ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio * ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

Seeker Overlay: Off On

[Bookof2Thessalonians] [2Thessalonians:1] [2Thessalonians:2] [2Thessalonians:3] [Discuss] Tag 2Thessalonians:2:1-12 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: