Acts:14:21-28



Seeker Overlay ON

* confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei * et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt * transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam * et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam * et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt * cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei * morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis

Seeker Overlay: Off On

[BookofActs] [Acts:13] [Acts:14] [Acts:15] [Discuss] Tag Acts:14:21-28 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: