Acts:21:15-26



Seeker Overlay ON

* post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem * venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum * et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres * sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt seniores * quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius * at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis * audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi * quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse * hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor votum habentes super se * his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem * de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione * tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio

Seeker Overlay: Off On

[BookofActs] [Acts:20] [Acts:21] [Acts:22] [Discuss] Tag Acts:21:15-26 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: