Acts:28:11-31



Seeker Overlay ON

* post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum * et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo * inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos * ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam * et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam * cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite * post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum * qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me * contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare * propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum * at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum * rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur * cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam * et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant * cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros * dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis * incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos * notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient * [ * mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum

Seeker Overlay: Off On

[BookofActs] [Acts:27] [Acts:28] [Acts:29] [Discuss] Tag Acts:28:11-31 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: