Amos:2:6-16



Seeker Overlay ON

* haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentis * qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum * et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui * ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum eius desuper et radices eius subter * ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei * et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit Dominus * et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis dicentes ne prophetetis * ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum faeno * et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam * et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam * et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus

Seeker Overlay: Off On

[BookofAmos] [Amos:1] [Amos:2] [Amos:3] [Discuss] Tag Amos:2:6-16 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: