Amos:3



Seeker Overlay ON

* audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens * tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras * numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis * numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit * numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit * si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit * quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas * leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit * auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius * et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis * propterea haec dicit Dominus Deus tribulabitur et circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur aedes tuae * haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti * audite et contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus exercituum * quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram * et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva et peribunt domus eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus

Seeker Overlay: Off On

[BookofAmos] [Amos:2] [Amos:3] [Amos:4] [Discuss] Tag Amos:3 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: