Amos:5:18-27



Seeker Overlay ON

* vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux * quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber * numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea * odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum * quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam * aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam * et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis * numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israhel * et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis * et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen eius

Seeker Overlay: Off On

[BookofAmos] [Amos:4] [Amos:5] [Amos:6] [Discuss] Tag Amos:5:18-27 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: