Colossians:1



Seeker Overlay ON

* Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater * his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro * gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes * audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes * propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii * quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate * sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu * qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu * ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali * ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei * in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio * gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine * qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae * in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum * qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae * quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt * et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant * et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens * quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare * et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt * et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis * nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso * si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister * qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia * cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei * mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius * quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae * quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu * in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute

Seeker Overlay: Off On

[BookofColossians] [Colossians] [Colossians:1] [Colossians:2] [Discuss] Tag Colossians:1 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: