Colossians:3:1-17



Seeker Overlay ON

* igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens * quae sursum sunt sapite non quae supra terram * mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo * cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria * mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus * propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis * in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis * nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro * nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius * et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum * ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus * induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam * subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos * super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis * et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote * verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo * omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum

Seeker Overlay: Off On

[BookofColossians] [Colossians:2] [Colossians:3] [Colossians:4] [Discuss] Tag Colossians:3:1-17 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: