Colossians:4:7-18



Seeker Overlay ON

* quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino * quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra * cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis * salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum * et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio * salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei * testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli * salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas * salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam * et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis * et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas

Seeker Overlay: Off On

[BookofColossians] [Colossians:3] [Colossians:4] [Colossians:5] [Discuss] Tag Colossians:4:7-18 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: