Daniel:2:24-49




vul@Daniel:2:24 @ post haec Danihel ingressus ad Arioch quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis sic ei locutus est sapientes Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo

vul@Daniel:2:25 @ tunc Arioch festinus introduxit Danihelem ad regem et dixit ei inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae qui solutionem regi adnuntiet

vul@Daniel:2:26 @ respondit rex et dixit Daniheli cuius nomen erat Balthasar putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et interpretationem eius

vul@Daniel:2:27 @ et respondens Danihel coram rege ait mysterium quod rex interrogat sapientes magi et arioli et aruspices non queunt indicare regi

vul@Daniel:2:28 @ sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt

vul@Daniel:2:29 @ tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt

vul@Daniel:2:30 @ mihi quoque non in sapientia quae est in me plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est sed ut interpretatio regi manifesta fieret et cogitationes mentis tuae scires

vul@Daniel:2:31 @ tu rex videbas et ecce quasi statua una grandis statua illa magna et statura sublimis stabat contra te et intuitus eius erat terribilis

vul@Daniel:2:32 @ huius statuae caput ex auro optimo erat pectus autem et brachia de argento porro venter et femora ex aere

vul@Daniel:2:33 @ tibiae autem ferreae pedum quaedam pars erat ferrea quaedam fictilis

vul@Daniel:2:34 @ videbas ita donec abscisus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos

vul@Daniel:2:35 @ tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus et implevit universam terram

vul@Daniel:2:36 @ hoc est somnium interpretationem quoque eius dicemus coram te rex

vul@Daniel:2:37 @ tu rex regum es et Deus caeli regnum fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi

vul@Daniel:2:38 @ et omnia in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli dedit in manu tua et sub dicione tua universa constituit tu es ergo caput aureum

vul@Daniel:2:39 @ et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum quod imperabit universae terrae

vul@Daniel:2:40 @ et regnum quartum erit velut ferrum quomodo ferrum comminuit et domat omnia sic comminuet omnia haec et conteret

vul@Daniel:2:41 @ porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream regnum divisum erit quod tamen de plantario ferri orietur secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto

vul@Daniel:2:42 @ et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum

vul@Daniel:2:43 @ quia autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto commiscebuntur quidem humano semine sed non adherebunt sibi sicuti ferrum misceri non potest testae

vul@Daniel:2:44 @ in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum

vul@Daniel:2:45 @ secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea et verum est somnium et fidelis interpretatio eius

vul@Daniel:2:46 @ tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danihelum adoravit et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei

vul@Daniel:2:47 @ loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc

vul@Daniel:2:48 @ tunc rex Danihelum in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis

vul@Daniel:2:49 @ Danihel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciae Babylonis Sedrac Misac et Abdenago ipse autem Danihel erat in foribus regis


Seeker Overlay: Off On

[BookofDaniel] [Daniel:1] [Daniel:2] [Daniel:3] [Discuss] Tag Daniel:2:24-49 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: