Deuteronomy:1:19-25



Seeker Overlay ON

* profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne * dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus noster daturus est nobis * vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas * et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates * cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis * qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra * sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis

Seeker Overlay: Off On

[BookofDeuteronomy] [Deuteronomy] [Deuteronomy:1] [Deuteronomy:2] [Discuss] Tag Deuteronomy:1:19-25 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: