Deuteronomy:1:26-46



Seeker Overlay ON

* et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri * murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret * quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnae et ad caelum usque munitae filios Enacim vidimus ibi * et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos * Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis * et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum * et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro * qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis * cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus iuravit et ait * non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris * praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est Dominum * nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc * sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli * parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam * vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri * et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montem * ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris * locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem * itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma * cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere * sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore

Seeker Overlay: Off On

[BookofDeuteronomy] [Deuteronomy] [Deuteronomy:1] [Deuteronomy:2] [Discuss] Tag Deuteronomy:1:26-46 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: