Deuteronomy:1:9-18



Seeker Overlay ON

* dixique vobis illo in tempore * non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimae * Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est * non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia * date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes * tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere * tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula * praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus * nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam * praecepique omnia quae facere deberetis

Seeker Overlay: Off On

[BookofDeuteronomy] [Deuteronomy] [Deuteronomy:1] [Deuteronomy:2] [Discuss] Tag Deuteronomy:1:9-18 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: