Deuteronomy:2:1-23



Seeker Overlay ON

* profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore * dixitque Dominus ad me * sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem * et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos * videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir * cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis * Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit * cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab * dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem * Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe * quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim * in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus * surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum * tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus * cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio * postquam autem universi ceciderunt pugnatores * locutus est Dominus ad me dicens * tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar * et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem * terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim * populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis * sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens * Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis

Seeker Overlay: Off On

[BookofDeuteronomy] [Deuteronomy:1] [Deuteronomy:2] [Deuteronomy:3] [Discuss] Tag Deuteronomy:2:1-23 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: