Deuteronomy:2:1-23
vul@Deuteronomy:2:1 @ profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore
vul@Deuteronomy:2:2 @ dixitque Dominus ad me
vul@Deuteronomy:2:3 @ sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem
vul@Deuteronomy:2:4 @ et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos
vul@Deuteronomy:2:5 @ videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir
vul@Deuteronomy:2:6 @ cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis
vul@Deuteronomy:2:7 @ Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit
vul@Deuteronomy:2:8 @ cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab
vul@Deuteronomy:2:9 @ dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem
vul@Deuteronomy:2:10 @ Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe
vul@Deuteronomy:2:11 @ quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim
vul@Deuteronomy:2:12 @ in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus
vul@Deuteronomy:2:13 @ surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum
vul@Deuteronomy:2:14 @ tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus
vul@Deuteronomy:2:15 @ cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio
vul@Deuteronomy:2:16 @ postquam autem universi ceciderunt pugnatores
vul@Deuteronomy:2:17 @ locutus est Dominus ad me dicens
vul@Deuteronomy:2:18 @ tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar
vul@Deuteronomy:2:19 @ et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem
vul@Deuteronomy:2:20 @ terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim
vul@Deuteronomy:2:21 @ populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis
vul@Deuteronomy:2:22 @ sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens
vul@Deuteronomy:2:23 @ Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis