Deuteronomy:3:21-29



Seeker Overlay ON

* Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quae transiturus es * ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis * precatusque sum Dominum in tempore illo dicens * Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuae * transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum * iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me * ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Iordanem istum * praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es * mansimusque in valle contra fanum Phogor

Seeker Overlay: Off On

[BookofDeuteronomy] [Deuteronomy:2] [Deuteronomy:3] [Deuteronomy:4] [Discuss] Tag Deuteronomy:3:21-29 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: