Ecclesiastes:1



Seeker Overlay ON

* verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem * vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas * quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole * generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat * oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens * gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur * omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant * cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu * quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est * nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos * non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo * ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem * et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea * vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus * perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus * locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit * dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus * eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem

Seeker Overlay: Off On

[BookofEcclesiastes] [Ecclesiastes] [Ecclesiastes:1] [Ecclesiastes:2] [Discuss] Tag Ecclesiastes:1 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: