Exodus:12:31-13:16




vul@Exodus:12:31 @ vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis

vul@Exodus:12:32 @ oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi

vul@Exodus:12:33 @ urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur

vul@Exodus:12:34 @ tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos

vul@Exodus:12:35 @ feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam

vul@Exodus:12:36 @ dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios

vul@Exodus:12:37 @ profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis

vul@Exodus:12:38 @ sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis

vul@Exodus:12:39 @ coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare

vul@Exodus:12:40 @ habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum

vul@Exodus:12:41 @ quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti

vul@Exodus:12:42 @ nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis

vul@Exodus:12:43 @ dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo

vul@Exodus:12:44 @ omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet

vul@Exodus:12:45 @ advena et mercennarius non edent ex eo

vul@Exodus:12:46 @ in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis

vul@Exodus:12:47 @ omnis coetus filiorum Israhel faciet illud

vul@Exodus:12:48 @ quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo

vul@Exodus:12:49 @ eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos

vul@Exodus:12:50 @ fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron

vul@Exodus:12:51 @ et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas

vul@Exodus:13:1 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Exodus:13:2 @ sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia

vul@Exodus:13:3 @ et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem

vul@Exodus:13:4 @ hodie egredimini mense novarum frugum

vul@Exodus:13:5 @ cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto

vul@Exodus:13:6 @ septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini

vul@Exodus:13:7 @ azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis

vul@Exodus:13:8 @ narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Aegypto

vul@Exodus:13:9 @ et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto

vul@Exodus:13:10 @ custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies

vul@Exodus:13:11 @ cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit tibi et patribus tuis et dederit eam tibi

vul@Exodus:13:12 @ separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino

vul@Exodus:13:13 @ primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes

vul@Exodus:13:14 @ cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de domo servitutis

vul@Exodus:13:15 @ nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo

vul@Exodus:13:16 @ erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Aegypto


Seeker Overlay: Off On

[BookofExodus] [Exodus:11] [Exodus:Exodus] [Exodus:13] [Discuss] Tag Exodus:12:31-13:16 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: