Exodus:15:22-18:27




vul@Exodus:15:22 @ tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam

vul@Exodus:15:23 @ et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem

vul@Exodus:15:24 @ et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus

vul@Exodus:15:25 @ at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi temptavit eum

vul@Exodus:15:26 @ dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus

vul@Exodus:15:27 @ venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas

vul@Exodus:16:1 @ profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti

vul@Exodus:16:2 @ et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudine

vul@Exodus:16:3 @ dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame

vul@Exodus:16:4 @ dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non

vul@Exodus:16:5 @ die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies

vul@Exodus:16:6 @ dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti

vul@Exodus:16:7 @ et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos

vul@Exodus:16:8 @ et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum

vul@Exodus:16:9 @ dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum

vul@Exodus:16:10 @ cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube

vul@Exodus:16:11 @ locutus est autem Dominus ad Mosen dicens

vul@Exodus:16:12 @ audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester

vul@Exodus:16:13 @ factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum

vul@Exodus:16:14 @ cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram

vul@Exodus:16:15 @ quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum

vul@Exodus:16:16 @ hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis

vul@Exodus:16:17 @ feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus alius minus

vul@Exodus:16:18 @ et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt

vul@Exodus:16:19 @ dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane

vul@Exodus:16:20 @ qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses

vul@Exodus:16:21 @ colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat

vul@Exodus:16:22 @ in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi

vul@Exodus:16:23 @ qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane

vul@Exodus:16:24 @ feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo

vul@Exodus:16:25 @ dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro

vul@Exodus:16:26 @ sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur

vul@Exodus:16:27 @ venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt

vul@Exodus:16:28 @ dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam

vul@Exodus:16:29 @ videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo

vul@Exodus:16:30 @ et sabbatizavit populus die septimo

vul@Exodus:16:31 @ appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle

vul@Exodus:16:32 @ dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti

vul@Exodus:16:33 @ dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras

vul@Exodus:16:34 @ sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum

vul@Exodus:16:35 @ filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan

vul@Exodus:16:36 @ gomor autem decima pars est oephi

vul@Exodus:17:1 @ igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo

vul@Exodus:17:2 @ qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis Dominum

vul@Exodus:17:3 @ sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti

vul@Exodus:17:4 @ clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me

vul@Exodus:17:5 @ ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus Israhel et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade

vul@Exodus:17:6 @ en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israhel

vul@Exodus:17:7 @ et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non

vul@Exodus:17:8 @ venit autem Amalech et pugnabat contra Israhel in Raphidim

vul@Exodus:17:9 @ dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea

vul@Exodus:17:10 @ fecit Iosue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis

vul@Exodus:17:11 @ cumque levaret Moses manus vincebat Israhel sin autem paululum remisisset superabat Amalech

vul@Exodus:17:12 @ manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis

vul@Exodus:17:13 @ fugavitque Iosue Amalech et populum eius in ore gladii

vul@Exodus:17:14 @ dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub caelo

vul@Exodus:17:15 @ aedificavitque Moses altare et vocavit nomen eius Dominus exaltatio mea dicens

vul@Exodus:17:16 @ quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem

vul@Exodus:18:1 @ cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israhel de Aegypto

vul@Exodus:18:2 @ tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat

vul@Exodus:18:3 @ et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena

vul@Exodus:18:4 @ alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis

vul@Exodus:18:5 @ venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei

vul@Exodus:18:6 @ et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea

vul@Exodus:18:7 @ qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum

vul@Exodus:18:8 @ narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus

vul@Exodus:18:9 @ laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum

vul@Exodus:18:10 @ et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Aegypti

vul@Exodus:18:11 @ nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos

vul@Exodus:18:12 @ obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino

vul@Exodus:18:13 @ altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam

vul@Exodus:18:14 @ quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam

vul@Exodus:18:15 @ cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam Dei

vul@Exodus:18:16 @ cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius

vul@Exodus:18:17 @ at ille non bonam inquit rem facis

vul@Exodus:18:18 @ stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere

vul@Exodus:18:19 @ sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum

vul@Exodus:18:20 @ ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere

vul@Exodus:18:21 @ provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos

vul@Exodus:18:22 @ qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere

vul@Exodus:18:23 @ si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua

vul@Exodus:18:24 @ quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat

vul@Exodus:18:25 @ et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos

vul@Exodus:18:26 @ qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes

vul@Exodus:18:27 @ dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam


Seeker Overlay: Off On

[BookofExodus] [Exodus:14] [Exodus:Exodus] [Exodus:16] [Discuss] Tag Exodus:15:22-18:27 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: