Exodus:2:11-4:17




vul@Exodus:2:11 @ in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis

vul@Exodus:2:12 @ cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo

vul@Exodus:2:13 @ et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum

vul@Exodus:2:14 @ qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud

vul@Exodus:2:15 @ audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum

vul@Exodus:2:16 @ erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui

vul@Exodus:2:17 @ supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum

vul@Exodus:2:18 @ quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito

vul@Exodus:2:19 @ responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus

vul@Exodus:2:20 @ at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem

vul@Exodus:2:21 @ iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius

vul@Exodus:2:22 @ quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena

vul@Exodus:2:23 @ post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus

vul@Exodus:2:24 @ et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob

vul@Exodus:2:25 @ respexit filios Israhel et cognovit eos

vul@Exodus:3:1 @ Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb

vul@Exodus:3:2 @ apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur

vul@Exodus:3:3 @ dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus

vul@Exodus:3:4 @ cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum

vul@Exodus:3:5 @ at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est

vul@Exodus:3:6 @ et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum

vul@Exodus:3:7 @ cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus

vul@Exodus:3:8 @ et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei

vul@Exodus:3:9 @ clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur

vul@Exodus:3:10 @ sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israhel de Aegypto

vul@Exodus:3:11 @ dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israhel de Aegypto

vul@Exodus:3:12 @ qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum

vul@Exodus:3:13 @ ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis

vul@Exodus:3:14 @ dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israhel qui est misit me ad vos

vul@Exodus:3:15 @ dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione

vul@Exodus:3:16 @ vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob dicens visitans visitavi vos et omnia quae acciderunt vobis in Aegypto

vul@Exodus:3:17 @ et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad terram fluentem lacte et melle

vul@Exodus:3:18 @ et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel ad regem Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro

vul@Exodus:3:19 @ sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam

vul@Exodus:3:20 @ extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec dimittet vos

vul@Exodus:3:21 @ daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis et cum egrediemini non exibitis vacui

vul@Exodus:3:22 @ sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum

vul@Exodus:4:1 @ respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus

vul@Exodus:4:2 @ dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga

vul@Exodus:4:3 @ ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses

vul@Exodus:4:4 @ dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam

vul@Exodus:4:5 @ ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob

vul@Exodus:4:6 @ dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis

vul@Exodus:4:7 @ retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae

vul@Exodus:4:8 @ si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis

vul@Exodus:4:9 @ quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem

vul@Exodus:4:10 @ ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum

vul@Exodus:4:11 @ dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego

vul@Exodus:4:12 @ perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris

vul@Exodus:4:13 @ at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es

vul@Exodus:4:14 @ iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde

vul@Exodus:4:15 @ loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis

vul@Exodus:4:16 @ ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent

vul@Exodus:4:17 @ virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa


Seeker Overlay: Off On

[BookofExodus] [Exodus:1] [Exodus:Exodus] [Exodus:3] [Discuss] Tag Exodus:2:11-4:17 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: