Exodus:20:22-24:18




vul@Exodus:20:22 @ dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis

vul@Exodus:20:23 @ non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis

vul@Exodus:20:24 @ altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi

vul@Exodus:20:25 @ quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur

vul@Exodus:20:26 @ non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua

vul@Exodus:21:1 @ haec sunt iudicia quae propones eis

vul@Exodus:21:2 @ si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis

vul@Exodus:21:3 @ cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul

vul@Exodus:21:4 @ sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo

vul@Exodus:21:5 @ quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber

vul@Exodus:21:6 @ offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum

vul@Exodus:21:7 @ si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt

vul@Exodus:21:8 @ si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam

vul@Exodus:21:9 @ sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi

vul@Exodus:21:10 @ quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit

vul@Exodus:21:11 @ si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia

vul@Exodus:21:12 @ qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur

vul@Exodus:21:13 @ qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat

vul@Exodus:21:14 @ si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur

vul@Exodus:21:15 @ qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur

vul@Exodus:21:16 @ qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur

vul@Exodus:21:17 @ qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur

vul@Exodus:21:18 @ si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo

vul@Exodus:21:19 @ si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat

vul@Exodus:21:20 @ qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit

vul@Exodus:21:21 @ sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est

vul@Exodus:21:22 @ si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint

vul@Exodus:21:23 @ sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima

vul@Exodus:21:24 @ oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede

vul@Exodus:21:25 @ adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore

vul@Exodus:21:26 @ si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit

vul@Exodus:21:27 @ dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos

vul@Exodus:21:28 @ si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit

vul@Exodus:21:29 @ quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident

vul@Exodus:21:30 @ quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus

vul@Exodus:21:31 @ filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit

vul@Exodus:21:32 @ si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur

vul@Exodus:21:33 @ si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam

vul@Exodus:21:34 @ dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit

vul@Exodus:21:35 @ si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient

vul@Exodus:21:36 @ sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet

vul@Exodus:22:1 @ si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove

vul@Exodus:22:2 @ si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis

vul@Exodus:22:3 @ quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur

vul@Exodus:22:4 @ si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet

vul@Exodus:22:5 @ si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni aestimatione restituet

vul@Exodus:22:6 @ si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit

vul@Exodus:22:7 @ si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet

vul@Exodus:22:8 @ si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui

vul@Exodus:22:9 @ ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo

vul@Exodus:22:10 @ si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit

vul@Exodus:22:11 @ iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non cogetur

vul@Exodus:22:12 @ quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino

vul@Exodus:22:13 @ si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet

vul@Exodus:22:14 @ qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente reddere conpelletur

vul@Exodus:22:15 @ quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui

vul@Exodus:22:16 @ si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem

vul@Exodus:22:17 @ si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt

vul@Exodus:22:18 @ maleficos non patieris vivere

vul@Exodus:22:19 @ qui coierit cum iumento morte moriatur

vul@Exodus:22:20 @ qui immolat diis occidetur praeter Domino soli

vul@Exodus:22:21 @ advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti

vul@Exodus:22:22 @ viduae et pupillo non nocebitis

vul@Exodus:22:23 @ si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum

vul@Exodus:22:24 @ et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli

vul@Exodus:22:25 @ si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes

vul@Exodus:22:26 @ si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei

vul@Exodus:22:27 @ ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum

vul@Exodus:22:28 @ diis non detrahes et principi populi tui non maledices

vul@Exodus:22:29 @ decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi

vul@Exodus:22:30 @ de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi

vul@Exodus:22:31 @ viri sancti eritis mihi carnem quae a bestiis fuerit praegustata non comedetis sed proicietis canibus

vul@Exodus:23:1 @ non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium

vul@Exodus:23:2 @ non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies

vul@Exodus:23:3 @ pauperis quoque non misereberis in negotio

vul@Exodus:23:4 @ si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum

vul@Exodus:23:5 @ si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo

vul@Exodus:23:6 @ non declinabis in iudicio pauperis

vul@Exodus:23:7 @ mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium

vul@Exodus:23:8 @ nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum

vul@Exodus:23:9 @ peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti

vul@Exodus:23:10 @ sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius

vul@Exodus:23:11 @ anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo

vul@Exodus:23:12 @ sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena

vul@Exodus:23:13 @ omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro

vul@Exodus:23:14 @ tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis

vul@Exodus:23:15 @ sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus

vul@Exodus:23:16 @ et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro

vul@Exodus:23:17 @ ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo

vul@Exodus:23:18 @ non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane

vul@Exodus:23:19 @ primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae

vul@Exodus:23:20 @ ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi

vul@Exodus:23:21 @ observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo

vul@Exodus:23:22 @ quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te

vul@Exodus:23:23 @ praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo

vul@Exodus:23:24 @ non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum

vul@Exodus:23:25 @ servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui

vul@Exodus:23:26 @ non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo

vul@Exodus:23:27 @ terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam

vul@Exodus:23:28 @ emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas

vul@Exodus:23:29 @ non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae

vul@Exodus:23:30 @ paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram

vul@Exodus:23:31 @ ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro

vul@Exodus:23:32 @ non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum

vul@Exodus:23:33 @ non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum

vul@Exodus:24:1 @ Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul

vul@Exodus:24:2 @ solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo

vul@Exodus:24:3 @ venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus

vul@Exodus:24:4 @ scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel

vul@Exodus:24:5 @ misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos

vul@Exodus:24:6 @ tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare

vul@Exodus:24:7 @ adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes

vul@Exodus:24:8 @ ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his

vul@Exodus:24:9 @ ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel

vul@Exodus:24:10 @ et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est

vul@Exodus:24:11 @ nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt

vul@Exodus:24:12 @ dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos

vul@Exodus:24:13 @ surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei

vul@Exodus:24:14 @ senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos

vul@Exodus:24:15 @ cumque ascendisset Moses operuit nubes montem

vul@Exodus:24:16 @ et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis

vul@Exodus:24:17 @ erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel

vul@Exodus:24:18 @ ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus


Seeker Overlay: Off On

[BookofExodus] [Exodus:19] [Exodus:Exodus] [Exodus:21] [Discuss] Tag Exodus:20:22-24:18 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: