Exodus:26



Seeker Overlay ON

* tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies * longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria * quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt * ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari * quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari * facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat * facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi * longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium * e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices * facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur * quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat * quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi * et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens * facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus * facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim * quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem * in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur * quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum * quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur * in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt * quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur * ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas * et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi * eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur * et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis * facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi * et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam * qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum * ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis * et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est * facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum * quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas * inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur * pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum * mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis * facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii * et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae

Seeker Overlay: Off On

[BookofExodus] [Exodus:25] [Exodus:26] [Exodus:27] [Discuss] Tag Exodus:26 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: