Exodus:35-40




vul@Exodus:35:1 @ igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri

vul@Exodus:35:2 @ sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur

vul@Exodus:35:3 @ non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati

vul@Exodus:35:4 @ et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens

vul@Exodus:35:5 @ separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes

vul@Exodus:35:6 @ hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum

vul@Exodus:35:7 @ et pelles arietum rubricatas et ianthinas

vul@Exodus:35:8 @ ligna setthim

vul@Exodus:35:9 @ et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum

vul@Exodus:35:10 @ lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis

vul@Exodus:35:11 @ quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit

vul@Exodus:35:12 @ tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases

vul@Exodus:35:13 @ arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur

vul@Exodus:35:14 @ mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus

vul@Exodus:35:15 @ candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium

vul@Exodus:35:16 @ altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi

vul@Exodus:35:17 @ altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius

vul@Exodus:35:18 @ cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli

vul@Exodus:35:19 @ paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis

vul@Exodus:35:20 @ vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi

vul@Exodus:35:21 @ egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi

vul@Exodus:35:22 @ obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat

vul@Exodus:35:23 @ viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est

vul@Exodus:35:24 @ si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas

vul@Exodus:35:25 @ argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus

vul@Exodus:35:26 @ sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum

vul@Exodus:35:27 @ et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes

vul@Exodus:35:28 @ principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale

vul@Exodus:35:29 @ aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum

vul@Exodus:35:30 @ omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt

vul@Exodus:35:31 @ dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda

vul@Exodus:35:32 @ implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina

vul@Exodus:35:33 @ ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest

vul@Exodus:35:34 @ dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan

vul@Exodus:35:35 @ ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant

vul@Exodus:36:1 @ fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus

vul@Exodus:36:2 @ cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus

vul@Exodus:36:3 @ tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat

vul@Exodus:36:4 @ unde artifices venire conpulsi

vul@Exodus:36:5 @ dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est

vul@Exodus:36:6 @ iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis

vul@Exodus:36:7 @ eo quod oblata sufficerent et superabundarent

vul@Exodus:36:8 @ feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita

vul@Exodus:36:9 @ quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum

vul@Exodus:36:10 @ coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit

vul@Exodus:36:11 @ fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter

vul@Exodus:36:12 @ ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur

vul@Exodus:36:13 @ unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum

vul@Exodus:36:14 @ fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi

vul@Exodus:36:15 @ unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga

vul@Exodus:36:16 @ quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim

vul@Exodus:36:17 @ fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur

vul@Exodus:36:18 @ et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret

vul@Exodus:36:19 @ fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis

vul@Exodus:36:20 @ fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes

vul@Exodus:36:21 @ decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat

vul@Exodus:36:22 @ binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi

vul@Exodus:36:23 @ e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum

vul@Exodus:36:24 @ cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur

vul@Exodus:36:25 @ ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas

vul@Exodus:36:26 @ cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas

vul@Exodus:36:27 @ contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas

vul@Exodus:36:28 @ et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro

vul@Exodus:36:29 @ quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos

vul@Exodus:36:30 @ ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis

vul@Exodus:36:31 @ fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi

vul@Exodus:36:32 @ et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare

vul@Exodus:36:33 @ fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret

vul@Exodus:36:34 @ ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit

vul@Exodus:36:35 @ fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum

vul@Exodus:36:36 @ et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis

vul@Exodus:36:37 @ fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii

vul@Exodus:36:38 @ et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas

vul@Exodus:37:1 @ fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris

vul@Exodus:37:2 @ et fecit illi coronam auream per gyrum

vul@Exodus:37:3 @ conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero

vul@Exodus:37:4 @ vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro

vul@Exodus:37:5 @ et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam

vul@Exodus:37:6 @ fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine

vul@Exodus:37:7 @ duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii

vul@Exodus:37:8 @ cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii

vul@Exodus:37:9 @ extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes

vul@Exodus:37:10 @ fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem

vul@Exodus:37:11 @ circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum

vul@Exodus:37:12 @ ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream

vul@Exodus:37:13 @ fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae

vul@Exodus:37:14 @ contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari

vul@Exodus:37:15 @ ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro

vul@Exodus:37:16 @ et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba

vul@Exodus:37:17 @ fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant

vul@Exodus:37:18 @ sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera

vul@Exodus:37:19 @ tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri

vul@Exodus:37:20 @ in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia

vul@Exodus:37:21 @ et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno

vul@Exodus:37:22 @ et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo

vul@Exodus:37:23 @ fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo

vul@Exodus:37:24 @ talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis

vul@Exodus:37:25 @ fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua

vul@Exodus:37:26 @ vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus

vul@Exodus:37:27 @ fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari

vul@Exodus:37:28 @ ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis

vul@Exodus:37:29 @ conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii

vul@Exodus:38:1 @ fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine

vul@Exodus:38:2 @ cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis

vul@Exodus:38:3 @ et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula

vul@Exodus:38:4 @ craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam

vul@Exodus:38:5 @ fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum

vul@Exodus:38:6 @ quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis

vul@Exodus:38:7 @ induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum

vul@Exodus:38:8 @ fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi

vul@Exodus:38:9 @ et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum

vul@Exodus:38:10 @ columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea

vul@Exodus:38:11 @ aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant

vul@Exodus:38:12 @ in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea

vul@Exodus:38:13 @ porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria

vul@Exodus:38:14 @ e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus

vul@Exodus:38:15 @ et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem

vul@Exodus:38:16 @ cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat

vul@Exodus:38:17 @ bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento

vul@Exodus:38:18 @ et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria

vul@Exodus:38:19 @ columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae

vul@Exodus:38:20 @ paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos

vul@Exodus:38:21 @ haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis

vul@Exodus:38:22 @ quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat

vul@Exodus:38:23 @ iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso

vul@Exodus:38:24 @ omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii

vul@Exodus:38:25 @ oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum

vul@Exodus:38:26 @ fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet

vul@Exodus:38:27 @ centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis

vul@Exodus:38:28 @ de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento

vul@Exodus:38:29 @ aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli

vul@Exodus:38:30 @ ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent

vul@Exodus:38:31 @ et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum

vul@Exodus:39:1 @ de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi

vul@Exodus:39:2 @ fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

vul@Exodus:39:3 @ opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine

vul@Exodus:39:4 @ duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum

vul@Exodus:39:5 @ et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi

vul@Exodus:39:6 @ paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel

vul@Exodus:39:7 @ posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

vul@Exodus:39:8 @ fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

vul@Exodus:39:9 @ quadrangulum duplex mensurae palmi

vul@Exodus:39:10 @ et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus

vul@Exodus:39:11 @ in secundo carbunculus sapphyrus iaspis

vul@Exodus:39:12 @ in tertio ligyrius achates amethistus

vul@Exodus:39:13 @ in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos

vul@Exodus:39:14 @ ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum

vul@Exodus:39:15 @ fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo

vul@Exodus:39:16 @ et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis

vul@Exodus:39:17 @ e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant

vul@Exodus:39:18 @ haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur

vul@Exodus:39:19 @ stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi

vul@Exodus:39:20 @ fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam

vul@Exodus:39:21 @ et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem

vul@Exodus:39:22 @ deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta

vul@Exodus:39:23 @ et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum

vul@Exodus:39:24 @ tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi

vul@Exodus:39:25 @ fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius

vul@Exodus:39:26 @ et mitras cum coronulis suis ex bysso

vul@Exodus:39:27 @ feminalia quoque linea byssina

vul@Exodus:39:28 @ cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi

vul@Exodus:39:29 @ fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini

vul@Exodus:39:30 @ et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi

vul@Exodus:39:31 @ perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi

vul@Exodus:39:32 @ et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases

vul@Exodus:39:33 @ opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus

vul@Exodus:39:34 @ velum arcam vectes propitiatorium

vul@Exodus:39:35 @ mensam cum vasis et propositionis panibus

vul@Exodus:39:36 @ candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo

vul@Exodus:39:37 @ altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus

vul@Exodus:39:38 @ et tentorium in introitu tabernaculi

vul@Exodus:39:39 @ altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis

vul@Exodus:39:40 @ tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri

vul@Exodus:39:41 @ vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius

vul@Exodus:39:42 @ obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus

vul@Exodus:39:43 @ quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

vul@Exodus:40:1 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Exodus:40:2 @ mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii

vul@Exodus:40:3 @ et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum

vul@Exodus:40:4 @ et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis

vul@Exodus:40:5 @ et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones

vul@Exodus:40:6 @ et ante illud altare holocausti

vul@Exodus:40:7 @ labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua

vul@Exodus:40:8 @ circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius

vul@Exodus:40:9 @ et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur

vul@Exodus:40:10 @ altare holocausti et omnia vasa eius

vul@Exodus:40:11 @ labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum

vul@Exodus:40:12 @ adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua

vul@Exodus:40:13 @ indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum

vul@Exodus:40:14 @ fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus

vul@Exodus:40:15 @ igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum

vul@Exodus:40:16 @ erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas

vul@Exodus:40:17 @ et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat

vul@Exodus:40:18 @ posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper

vul@Exodus:40:19 @ cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem

vul@Exodus:40:20 @ posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum

vul@Exodus:40:21 @ ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi

vul@Exodus:40:22 @ posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi

vul@Exodus:40:23 @ locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini

vul@Exodus:40:24 @ posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum

vul@Exodus:40:25 @ et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus

vul@Exodus:40:26 @ posuit et tentorium in introitu tabernaculi

vul@Exodus:40:27 @ et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat

vul@Exodus:40:28 @ labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua

vul@Exodus:40:29 @ laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes

vul@Exodus:40:30 @ cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus

vul@Exodus:40:31 @ erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt

vul@Exodus:40:32 @ operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud

vul@Exodus:40:33 @ nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat

vul@Exodus:40:34 @ si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas

vul@Exodus:40:35 @ si pendebat desuper manebant in eodem loco


Seeker Overlay: Off On

[BookofExodus] [Exodus:34] [Exodus:35-40 ] [Exodus:36] [Discuss] Tag Exodus:35-40 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: