Exodus:4:18-6:12




vul@Exodus:4:18 @ abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace

vul@Exodus:4:19 @ dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam

vul@Exodus:4:20 @ tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua

vul@Exodus:4:21 @ dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum

vul@Exodus:4:22 @ dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel

vul@Exodus:4:23 @ dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum

vul@Exodus:4:24 @ cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum

vul@Exodus:4:25 @ tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es

vul@Exodus:4:26 @ et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem

vul@Exodus:4:27 @ dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum

vul@Exodus:4:28 @ narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat

vul@Exodus:4:29 @ veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel

vul@Exodus:4:30 @ locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo

vul@Exodus:4:31 @ et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt

vul@Exodus:5:1 @ post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto

vul@Exodus:5:2 @ at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam

vul@Exodus:5:3 @ dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius

vul@Exodus:5:4 @ ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra

vul@Exodus:5:5 @ dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus

vul@Exodus:5:6 @ praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens

vul@Exodus:5:7 @ nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam

vul@Exodus:5:8 @ et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro

vul@Exodus:5:9 @ opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus

vul@Exodus:5:10 @ igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas

vul@Exodus:5:11 @ ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro

vul@Exodus:5:12 @ dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas

vul@Exodus:5:13 @ praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae

vul@Exodus:5:14 @ flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie

vul@Exodus:5:15 @ veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos

vul@Exodus:5:16 @ paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum

vul@Exodus:5:17 @ qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino

vul@Exodus:5:18 @ ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum

vul@Exodus:5:19 @ videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies

vul@Exodus:5:20 @ occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone

vul@Exodus:5:21 @ et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos

vul@Exodus:5:22 @ reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me

vul@Exodus:5:23 @ ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos

vul@Exodus:6:1 @ dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua

vul@Exodus:6:2 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus

vul@Exodus:6:3 @ qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis

vul@Exodus:6:4 @ pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae

vul@Exodus:6:5 @ ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei

vul@Exodus:6:6 @ ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis

vul@Exodus:6:7 @ et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum

vul@Exodus:6:8 @ et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus

vul@Exodus:6:9 @ narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum

vul@Exodus:6:10 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Exodus:6:11 @ ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua

vul@Exodus:6:12 @ respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis


Seeker Overlay: Off On

[BookofExodus] [Exodus:3] [Exodus:Exodus] [Exodus:5] [Discuss] Tag Exodus:4:18-6:12 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: