Exodus:5



Seeker Overlay ON

* post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto * at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam * dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius * ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra * dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus * praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens * nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam * et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro * opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus * igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas * ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro * dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas * praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae * flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie * veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos * paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum * qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino * ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum * videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies * occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone * et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos * reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me * ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos

Seeker Overlay: Off On

[BookofExodus] [Exodus:4] [Exodus:5] [Exodus:6] [Discuss] Tag Exodus:5 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: