Exodus:6:28-12:30




vul@Exodus:6:28 @ in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti

vul@Exodus:6:29 @ et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi

vul@Exodus:6:30 @ et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao

vul@Exodus:7:1 @ dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus

vul@Exodus:7:2 @ tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israhel de terra sua

vul@Exodus:7:3 @ sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti

vul@Exodus:7:4 @ et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum filios Israhel de terra Aegypti per iudicia maxima

vul@Exodus:7:5 @ et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum

vul@Exodus:7:6 @ fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egerunt

vul@Exodus:7:7 @ erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem

vul@Exodus:7:8 @ dixitque Dominus ad Mosen et Aaron

vul@Exodus:7:9 @ cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum

vul@Exodus:7:10 @ ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa est in colubrum

vul@Exodus:7:11 @ vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter

vul@Exodus:7:12 @ proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum

vul@Exodus:7:13 @ induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

vul@Exodus:7:14 @ dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum

vul@Exodus:7:15 @ vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua

vul@Exodus:7:16 @ dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad praesens audire noluisti

vul@Exodus:7:17 @ haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem

vul@Exodus:7:18 @ pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis

vul@Exodus:7:19 @ dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis

vul@Exodus:7:20 @ feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem

vul@Exodus:7:21 @ et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Aegypti

vul@Exodus:7:22 @ feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat Dominus

vul@Exodus:7:23 @ avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac vice

vul@Exodus:7:24 @ foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis

vul@Exodus:7:25 @ impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium

vul@Exodus:8:1 @ dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi

vul@Exodus:8:2 @ sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis

vul@Exodus:8:3 @ et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum

vul@Exodus:8:4 @ et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae

vul@Exodus:8:5 @ dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti

vul@Exodus:8:6 @ extendit Aaron manum super aquas Aegypti et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti

vul@Exodus:8:7 @ fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti

vul@Exodus:8:8 @ vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino

vul@Exodus:8:9 @ dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant

vul@Exodus:8:10 @ qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster

vul@Exodus:8:11 @ et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt

vul@Exodus:8:12 @ egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni

vul@Exodus:8:13 @ fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris

vul@Exodus:8:14 @ congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra

vul@Exodus:8:15 @ videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

vul@Exodus:8:16 @ dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terrae et sint scinifes in universa terra Aegypti

vul@Exodus:8:17 @ feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terrae et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti

vul@Exodus:8:18 @ feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis

vul@Exodus:8:19 @ et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

vul@Exodus:8:20 @ dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi

vul@Exodus:8:21 @ quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint

vul@Exodus:8:22 @ faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae

vul@Exodus:8:23 @ ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud

vul@Exodus:8:24 @ fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis

vul@Exodus:8:25 @ vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra

vul@Exodus:8:26 @ et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent

vul@Exodus:8:27 @ via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut praeceperit nobis

vul@Exodus:8:28 @ dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me

vul@Exodus:8:29 @ et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino

vul@Exodus:8:30 @ egressusque Moses a Pharao oravit Dominum

vul@Exodus:8:31 @ qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem

vul@Exodus:8:32 @ et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum

vul@Exodus:9:1 @ dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi

vul@Exodus:9:2 @ quod si adhuc rennuis et retines eos

vul@Exodus:9:3 @ ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis

vul@Exodus:9:4 @ et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel

vul@Exodus:9:5 @ constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra

vul@Exodus:9:6 @ fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit

vul@Exodus:9:7 @ et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum

vul@Exodus:9:8 @ et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao

vul@Exodus:9:9 @ sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti

vul@Exodus:9:10 @ tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in iumentis

vul@Exodus:9:11 @ nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis erant et in omni terra Aegypti

vul@Exodus:9:12 @ induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen

vul@Exodus:9:13 @ dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi

vul@Exodus:9:14 @ quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra

vul@Exodus:9:15 @ nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra

vul@Exodus:9:16 @ idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra

vul@Exodus:9:17 @ adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere

vul@Exodus:9:18 @ en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus

vul@Exodus:9:19 @ mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur

vul@Exodus:9:20 @ qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et iumenta in domos

vul@Exodus:9:21 @ qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris

vul@Exodus:9:22 @ et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti

vul@Exodus:9:23 @ extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti

vul@Exodus:9:24 @ et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est

vul@Exodus:9:25 @ et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit

vul@Exodus:9:26 @ tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit

vul@Exodus:9:27 @ misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii

vul@Exodus:9:28 @ orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis

vul@Exodus:9:29 @ ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra

vul@Exodus:9:30 @ novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum

vul@Exodus:9:31 @ linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret

vul@Exodus:9:32 @ triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant

vul@Exodus:9:33 @ egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram

vul@Exodus:9:34 @ videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum

vul@Exodus:9:35 @ et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum Mosi

vul@Exodus:10:1 @ et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor eius et servorum illius ut faciam signa mea haec in eo

vul@Exodus:10:2 @ et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus

vul@Exodus:10:3 @ introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi

vul@Exodus:10:4 @ sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras lucustam in fines tuos

vul@Exodus:10:5 @ quae operiat superficiem terrae nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quae germinant in agris

vul@Exodus:10:6 @ et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone

vul@Exodus:10:7 @ dixerunt autem servi Pharaonis ad eum usquequo patiemur hoc scandalum dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Aegyptus

vul@Exodus:10:8 @ revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt

vul@Exodus:10:9 @ ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri

vul@Exodus:10:10 @ et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis

vul@Exodus:10:11 @ non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis

vul@Exodus:10:12 @ dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram Aegypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quae residua fuit grandini

vul@Exodus:10:13 @ extendit Moses virgam super terram Aegypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas

vul@Exodus:10:14 @ quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt

vul@Exodus:10:15 @ operueruntque universam superficiem terrae vastantes omnia devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus fuit quae grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto

vul@Exodus:10:16 @ quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos

vul@Exodus:10:17 @ sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam

vul@Exodus:10:18 @ egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum

vul@Exodus:10:19 @ qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti

vul@Exodus:10:20 @ et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel

vul@Exodus:10:21 @ dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant

vul@Exodus:10:22 @ extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus

vul@Exodus:10:23 @ nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israhel lux erat

vul@Exodus:10:24 @ vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestrae et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum

vul@Exodus:10:25 @ ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quae offeramus Domino Deo nostro

vul@Exodus:10:26 @ cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri praesertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus

vul@Exodus:10:27 @ induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere eos

vul@Exodus:10:28 @ dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris

vul@Exodus:10:29 @ respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam

vul@Exodus:11:1 @ et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet

vul@Exodus:11:2 @ dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea

vul@Exodus:11:3 @ dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo

vul@Exodus:11:4 @ et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum

vul@Exodus:11:5 @ et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum

vul@Exodus:11:6 @ eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est

vul@Exodus:11:7 @ apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel

vul@Exodus:11:8 @ descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur

vul@Exodus:11:9 @ et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti

vul@Exodus:11:10 @ Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra sua

vul@Exodus:12:1 @ dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti

vul@Exodus:12:2 @ mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni

vul@Exodus:12:3 @ loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas

vul@Exodus:12:4 @ sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni

vul@Exodus:12:5 @ erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum

vul@Exodus:12:6 @ et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam

vul@Exodus:12:7 @ et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum

vul@Exodus:12:8 @ et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus

vul@Exodus:12:9 @ non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis

vul@Exodus:12:10 @ nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis

vul@Exodus:12:11 @ sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini

vul@Exodus:12:12 @ et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus

vul@Exodus:12:13 @ erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti

vul@Exodus:12:14 @ habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno

vul@Exodus:12:15 @ septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum

vul@Exodus:12:16 @ dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent

vul@Exodus:12:17 @ et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo

vul@Exodus:12:18 @ primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam

vul@Exodus:12:19 @ septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae

vul@Exodus:12:20 @ omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma

vul@Exodus:12:21 @ vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase

vul@Exodus:12:22 @ fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane

vul@Exodus:12:23 @ transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere

vul@Exodus:12:24 @ custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum

vul@Exodus:12:25 @ cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas

vul@Exodus:12:26 @ et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio

vul@Exodus:12:27 @ dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit

vul@Exodus:12:28 @ et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron

vul@Exodus:12:29 @ factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum

vul@Exodus:12:30 @ surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus


Seeker Overlay: Off On

[BookofExodus] [Exodus:5] [Exodus:Exodus] [Exodus:7] [Discuss] Tag Exodus:6:28-12:30 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: