Exodus:6



Seeker Overlay ON

* dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua * locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus * qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis * pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae * ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei * ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis * et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum * et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus * narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum * locutusque est Dominus ad Mosen dicens * ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua * respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis * locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra Aegypti * isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi * hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon * et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem * filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas * filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tres * filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas * accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem * filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri * filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri * accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar * filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum * at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas * iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas * hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron * in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti * et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi * et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao

Seeker Overlay: Off On

[BookofExodus] [Exodus:5] [Exodus:6] [Exodus:7] [Discuss] Tag Exodus:6 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: