Ezekiel:19



Seeker Overlay ON

* et tu adsume planctum super principes Israhel * et dices quare mater tua leaena inter leones cubavit in medio leunculorum enutrivit catulos suos * et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit capere praedam hominemque comedere * et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti * quae cum vidisset quoniam infirmata est et periit expectatio eius tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum * qui incedebat inter leones et factus est leo didicit praedam capere et homines devorare * didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus illius * et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est * et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox eius ultra super montes Israhel * mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis * et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium et exaltata est statura eius inter frondes et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum * et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius ignis comedit eam * et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti * et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum eius comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum

Seeker Overlay: Off On

[BookofEzekiel] [Ezekiel:18] [Ezekiel:19] [Ezekiel:20] [Discuss] Tag Ezekiel:19 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: