Ezekiel:33:21-33



Seeker Overlay ON

* et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostrae venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas * manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius * et factum est verbum Domini ad me dicens * fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israhel loquentes aiunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem * idcirco dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem funditis numquid terram hereditate possidebitis * stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate possidebitis * haec dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in praesidiis et in speluncis sunt peste morientur * et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod nullus sit qui per eos transeat * et scient quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt * et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino * et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum * et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea * et cum venerit quod praedictum est ecce enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos

Seeker Overlay: Off On

[BookofEzekiel] [Ezekiel:32] [Ezekiel:33] [Ezekiel:34] [Discuss] Tag Ezekiel:33:21-33 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: