Galatians:1



Seeker Overlay ON

* Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis * et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae * gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo * qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri * cui est gloria in saecula saeculorum amen * miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium * quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi * sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit * sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit * modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem * notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem * neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi * audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam * et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum * cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam * ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini * neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum * deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim * alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini * quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior * deinde veni in partes Syriae et Ciliciae * eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo * tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat * et in me clarificabant Deum

Seeker Overlay: Off On

[BookofGalatians] [Galatians] [Galatians:1] [Galatians:2] [Discuss] Tag Galatians:1 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: