Galatians:2:1-10



Seeker Overlay ON

* deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito * ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem * sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi * sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent * quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos * ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt * sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis * qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes * et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem * tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere

Seeker Overlay: Off On

[BookofGalatians] [Galatians:1] [Galatians:2] [Galatians:3] [Discuss] Tag Galatians:2:1-10 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: